|
[pars I:: de Germanorum
origine ac moribus.]
1.
Germania omnis a Gallis Raetisque et Pannoniis Rheno et Danuvio fluminibus,
a Sarmatis Dacisque mutuo metu aut montibus separatur; cetera Oceanus
ambit, latos sinus et insularum immensa spatia complectens, nuper cognitis
quibusdam gentibus ac regibus, quos bellum aperuit.
Rhenus Raeticarum
Alpium inaccesso ac praecipiti vertice ortus modico flexu in occidentem
versus septentrionali Oceano miscetur. Danuvius molli et clementer edito
montis Abnobae iugo effusus pluris populos adit, donec in Ponticum mare
sex meatibus erumpat; septimum os paludibus hauritur.
2.
ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum gentium adventibus
et hospitiis mixtos, quia nec terra olim, sed classibus advehebantur qui
mutare sedes quaerebant, et immensus ultra utque sic dixerim adversus
Oceanus raris ab orbe nostro navibus aditur. quis porro, praeter periculum
horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta Germaniam
peteret, informem terris, asperam caelo, tristem cultu aspectuque, nisi
si patria sit?
celebrant carminibus
antiquis, quod unum apud illos memoriae et annalium genus est, Tuistonem
deum terra editum. ei filium Mannum originem gentis conditoremque Manno
tres filios assignant, e quorum nominibus proximi Oceano Ingaevones, medii
Herminones, ceteri Istaevones vocentur. quidam, ut in licentia vetustatis,
plures deo ortos pluresque gentis appellationes, Marsos Gambrivios Suebos
Vandilios affirmant, eaque vera et antiqua nomina. ceterum Germaniae vocabulum
recens et nuper additum, quoniam qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint
ac nunc Tungri, tunc Germani vocati sint: ita nationis nomen, non gentis,
evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob metum, mox et a se ipsis
invento nomine Germani vocarentur.
3.
fuisse et apud eos Herculem memorant, primumque omnium virorum fortium
ituri in proelia canunt. sunt illis haec quoque carmina quorum relatu,
quem baritum vocant, accendunt animos futuraeque pugnae fortunam ipso
cantu augurantur; terrent enim trepidantve, prout sonuit acies, nec tam
voces illae quam virtutis concentus videntur. affectatur praecipue asperitas
soni et fractum murmur, obiectis ad os scutis, quo plenior et gravior
vox repercussu intumescat.
ceterum et Ulixen
quidam opinantur longo illo et fabuloso errore in hunc Oceanum delatum
adisse Germaniae terras, Asciburgiumque, quod in ripa Rheni situm hodieque
incolitur, ab illo constitutum nominatumque; aram quin etiam Ulixi consecratam
adiecto Laertae patris nomine eodem loco olim repertam, monumentaque et
tumulos quosdam Graecis litteris inscriptos in confinio Germaniae Raetiaeque
adhuc extare. quae neque confirmare argumentis neque refellere in animo
est: ex ingenio suo quisque demat vel addat fidem.
4.
ipse eorum opinionibus accedo qui Germaniae populos nullis aliis aliarum
nationum conubiis infectos propriam et sinceram et tantum sui similem
gentem extitisse arbitrantur. unde habitus quoque corporum, tamquam in
tanto hominum numero, idem omnibus: truces et caerulei oculi, rutilae
comae, magna corpora et tantum ad impetum valida. laboris atque operum
non eadem patientia, minimeque sitim aestumque tolerare, frigora atque
inediam caelo solove assueverunt.
5.
terra etsi aliquanto specie differt, in universum tamen aut silvis horrida
aut paludibus foeda, humidior qua Gallias, ventosior qua Noricum ac Pannoniam
aspicit; satis ferax, frugiferarum arborum impatiens, pecorum fecunda,
sed plerumque improcera. ne armentis quidem suus honor aut gloria frontis:
numero gaudent, eaeque solae et gratissimae opes sunt.
argentum et aurum
propitiine an irati dii negaverint dubito. nec tamen affirmaverim nullam
Germaniae venam argentum aurumve gignere: quis enim scrutatus est? possessione
et usu haud perinde afficiuntur. est videre apud illos argentea vasa legatis
et principibus eorum muneri data non in alia vilitate quam quae humo finguntur;
quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et argentum in pretio habent
formasque quasdam nostrae pecuniae agnoscunt atque eligunt: interiores
simplicius et antiquius permutatione mercium utuntur. pecuniam probant
veterem et diu notam, serratos bigatosque. argentum quoque magis quam
aurum sequuntur, nulla affectione animi, sed quia numerus argenteorum
facilior usui est promiscua ac vilia mercantibus.
6.
ne ferrum quidem superest, sicut ex genere telorum colligitur. rari gladiis
aut maioribus lanceis utuntur: hastas vel ipsorum vocabulo frameas gerunt
angusto et brevi ferro, sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo,
prout ratio poscit, vel cominus vel eminus pugnent. et eques quidem scuto
frameaque contentus est, pedites et missilia spargunt, pluraque singuli,
atque in immensum vibrant, nudi aut sagulo leves. nulla cultus iactatio;
scuta tantum lectissimis coloribus distinguunt. paucis loricae, vix uni
alterive cassis aut galea.
equi non forma, non
velocitate conspicui. sed nec variare gyros in morem nostrum docentur:
in rectum aut uno flexu dextros agunt, ita coniuncto orbe ut nemo posterior
sit.
in universum aestimanti
plus penes peditem roboris; eoque mixti proeliantur, apta et congruente
ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuventute delectos
ante aciem locant. definitur et numerus: centeni ex singulis pagis sunt,
idque ipsum inter suos vocantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen
et honor est.
acies per cuneos componitur.
cedere loco, dummodo rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur.
corpora suorum etiam in dubiis proeliis referunt. scutum reliquisse praecipuum
flagitium, nec aut sacris adesse aut concilium inire ignominioso fas,
multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.
7.
reges ex nobilitate, duces ex virtute sumunt. nec regibus infinita aut
libera potestas, et duces exemplo potius quam imperio, si prompti, si
conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt. ceterum neque animadvertere
neque vincire, ne verberare quidem nisi sacerdotibus permissum, non quasi
in poenam nec ducis iussu, sed velut deo imperante, quem adesse bellantibus
credunt. effigiesque et signa quaedam detracta lucis in proelium ferunt.
quodque praecipuum
fortitudinis incitamentum est, non casus nec fortuita conglobatio turmam
aut cuneum facit, sed familiae et propinquitates; et in proximo pignora,
unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium. hi cuique sanctissimi
testes, hi maximi laudatores: ad matres, ad coniuges vulnera ferunt; nec
illae numerare aut exigere plagas pavent, cibosque et hortamina pugnantibus
gestant.
8.
memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et labantes a feminis restitutas
constantia precum et obiectu pectorum et monstrata cominus captivitate,
quam longe impatientius feminarum suarum nomine timent, adeo ut efficacius
obligentur animi civitatum quibus inter obsides puellae quoque nobiles
imperantur.
inesse quin etiam
sanctum aliquid et providum putant, nec aut consilia earum aspernantur
aut responsa neglegunt. vidimus sub divo Vespasiano Veledam diu apud plerosque
numinis loco habitam; sed et olim Albrunam et compluris alias venerati
sunt, non adulatione nec tamquam facerent deas.
9.
deorum maxime Mercurium colunt, cui certis diebus humanis quoque hostiis
litare fas habent. Herculem et Martem concessis animalibus placant. pars
Sueborum et Isidi sacrificat: unde causa et origo peregrino sacro, parum
comperi, nisi quod signum ipsum in modum liburnae figuratum docet advectam
religionem.
ceterum nec cohibere
parietibus deos neque in ullam humani oris speciem assimulare ex magnitudine
caelestium arbitrantur: lucos ac nemora consecrant deorumque nominibus
appellant secretum illud, quod sola reverentia vident.
10.
auspicia sortesque ut qui maxime observant. sortium consuetudo simplex.
virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputant eosque notis quibusdam
discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargunt. mox, si publice
consultetur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse pater familiae, precatus
deos caelumque suspiciens ter singulos tollit, sublatos secundum impressam
ante notam interpretatur. si prohibuerunt, nulla de eadem re in eundem
diem consultatio; sin permissum, auspiciorum adhuc fides exigitur.
et illud quidem etiam
hic notum, avium voces volatusque interrogare: proprium gentis equorum
quoque praesagia ac monitus experiri. publice aluntur iisdem nemoribus
ac lucis, candidi et nullo mortali opere contacti; quos pressos sacro
curru sacerdos ac rex vel princeps civitatis comitantur hinnitusque ac
fremitus observant. nec ulli auspicio maior fides, non solum apud plebem:
apud proceres, apud sacerdotes; se enim ministros deorum, illos conscios
putant.
est et alia observatio
auspiciorum, qua gravium bellorum eventus explorant. eius gentis cum qua
bellum est captivum quoquo modo interceptum cum electo popularium suorum,
patriis quemque armis, committunt: victoria huius vel illius pro praeiudicio
accipitur.
11.
de minoribus rebus principes consultant, de maioribus omnes, ita tamen
ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes praetractentur.
coeunt, nisi quid fortuitum et subitum incidit, certis diebus, cum aut
inchoatur luna aut impletur; nam agendis rebus hoc auspicatissimum initium
credunt. nec dierum numerum, ut nos, sed noctium computant. sic constituunt,
sic condicunt: nox ducere diem videtur.
illud ex libertate vitium, quod non simul nec ut iussi conveniunt, sed
et alter et tertius dies cunctatione coeuntium absumitur. ut turbae placuit,
considunt armati. silentium per sacerdotes, quibus tum et coercendi ius
est, imperatur. mox rex vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas,
prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur, auctoritate suadendi
magis quam iubendi potestate. si displicuit sententia, fremitu aspernantur;
sin placuit, frameas concutiunt: honoratissimum assensus genus est armis
laudare.
12.
licet apud concilium accusare quoque et discrimen capitis intendere. distinctio
poenarum ex delicto: proditores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos
et imbelles et corpore infames caeno ac palude, iniecta insuper crate,
mergunt. diversitas supplicii illuc respicit, tamquam scelera ostendi
oporteat dum puniuntur, flagitia abscondi. sed et levioribus delictis
pro modo poena: equorum pecorumque numero convicti multantur. pars multae
regi vel civitati, pars ipsi, qui vindicatur, vel propinquis eius exsolvitur.
eliguntur in iisdem
conciliis et principes qui iura per pagos vicosque reddunt; centeni singulis
ex plebe comites consilium simul et auctoritas adsunt.
13.
nihil autem neque publicae neque privatae rei nisi armati agunt. sed arma
sumere non ante cuiquam moris, quam civitas suffecturum probaverit. tum
in ipso concilio vel principum aliquis vel pater vel propinqui scuto frameaque
iuvenem ornant: haec apud illos toga, hic primus iuventae honos; ante
hoc domus pars videntur, mox rei publicae.
insignis nobilitas
aut magna patrum merita principis dignationem etiam adulescentulis assignant;
ceteris robustioribus ac iam pridem probatis aggregantur, nec rubor inter
comites aspici. gradus quin etiam ipse comitatus habet, iudicio eius quem
sectantur; magnaque et comitum aemulatio, quibus primus apud principem
suum locus, et principum, cui plurimi et acerrimi comites. haec dignitas,
hae vires: magno semper et electorum iuvenum globo circumdari in pace
decus, in bello praesidium. nec solum in sua gente cuique, sed apud finitimas
quoque civitates id nomen, ea gloria est, si numero ac virtute comitatus
emineat; expetuntur enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa plerumque
fama bella profligant.
14.
cum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe comitatui virtutem
principis non adaequare. iam vero infame in omnem vitam ac probrosum superstitem
principi suo ex acie recessisse: illum defendere tueri, sua quoque fortia
facta gloriae eius assignare praecipuum sacramentum est: principes pro
victoria pugnant, comites pro principe.
si civitas, in qua
orti sunt, longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adulescentium
petunt ultro eas nationes, quae tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata
genti quies et facilius inter ancipitia clarescunt magnumque comitatum
non nisi vi belloque tueare; exigunt enim principis sui liberalitate illum
bellatorem equum, illam cruentam victricemque frameam; nam epulae et quamquam
incompti, largi tamen apparatus pro stipendio cedunt. materia munificentiae
per bella et raptus. nec arare terram aut expectare annum tam facile persuaseris
quam vocare hostem et vulnera mereri; pigrum quin immo et iners videtur
sudore acquirere quod possis sanguine parare.
15.
quotiens bella non ineunt, non multum venatibus, plus per otium transigunt,
dediti somno ciboque, fortissimus quisque ac bellicosissimus nihil agens,
delegata domus et penatium et agrorum cura feminis senibusque et infirmissimo
cuique ex familia, ipsi hebent, mira diversitate naturae, cum iidem homines
sic ament inertiam et oderint quietem.
mos est civitatibus
ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum vel frugum, quod
pro honore acceptum etiam necessitatibus subvenit. gaudent praecipue finitimarum
gentium donis, quae non modo a singulis, sed et publice mittuntur, electi
equi, magnfica arma, phalerae torquesque; iam et pecuniam accipere docuimus.
16.
nullas Germanorum populis urbes habitari satis notum est, ne pati quidem
inter se iunctas sedes. colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus,
ut nemus placuit. vicos locant non in nostrum morem conexis et cohaerentibus
aedificiis: suam quisque domum spatio circumdat, sive adversus casus ignis
remedium sive inscientia aedificandi. ne caementorum quidem apud illos
aut tegularum usus: materia ad omnia utuntur informi et citra speciem
aut delectationem. quaedam loca diligentius illinunt terra ita pura ac
splendente, ut picturam ac lineamenta colorum imitetur. solent et subterraneos
specus aperire eosque multo insuper fimo onerant, suffugium hiemis et
receptaculum frugibus, quia rigorem frigorum eius modi loci molliunt,
et si quando hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa
aut ignorantur aut eo ipso fallunt, quod quaerenda sunt.
17.
tegumen omnibus sagum fibula aut, si desit, spina consertum: cetera intecti
totos dies iuxta focum atque ignem agunt. locupletissimi veste distinguuntur
non fluitante, sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta et singulos artus
exprimente. gerunt et ferarum pelles, proximi ripae neglegenter, ulteriores
exquisitius, ut quibus nullus per commercia cultus. eligunt feras et detracta
velamina spargunt maculis pellibusque beluarum, quas exterior Oceanus
atque ignotum mare gignit.
nec alius feminis
quam viris habitus, nisi quod feminae saepius lineis amictibus velantur
eosque purpura variant, partemque vestitus superioris in manicas non extendunt,
nudae brachia ac lacertos; sed et proxima pars pectoris patet.
18.
quamquam severa illic matrimonia, nec ullam morum partem magis laudaveris.
nam prope soli barbarorum singulis uxoribus contenti sunt, exceptis admodum
paucis, qui non libidine sed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur.
dotem non uxor marito,
sed uxori maritus offert. intersunt parentes et propinqui ac munera probant,
munera non ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatur,
sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque. in haec munera
uxor accipitur, atque in vicem ipsa armorum aliquid viro affert: hoc maximum
vinculum, haec arcana sacra, hos coniugales deos arbitrantur. ne se mulier
extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet, ipsis incipientis
matrimonii auspiciis admonetur venire se laborum periculorumque sociam,
idem in pace, idem in proelio passuram ausuramque: hoc iuncti boves, hoc
paratus equus, hoc data arma denuntiant. sic vivendum, sic pereundum:
accipere se quae liberis inviolata ac digna reddat, quae nurus accipiant
rursusque ad nepotes referantur.
19.
ergo saepta pudicitia agunt, nullis spectaculorum illecebris, nullis conviviorum
irritationibus corruptae. litterarum secreta viri pariter ac feminae ignorant.
paucissima in tam numerosa gente adulteria, quorum poena praesens et maritis
permissa: abscisis crinibus nudatam coram propinquis expellit domo maritus
ac per omnem vicum verbere agit; publicatae enim pudicitiae nulla venia:
non forma, non aetate, non opibus maritum invenerit. nemo enim illic vitia
ridet, nec corrumpere et corrumpi saeculum vocatur.
melius quidem adhuc
eae civitates, in quibus tantum virgines nubunt et cum spe votoque uxoris
semel transigitur. sic unum accipiunt maritum quo modo unum corpus unamque
vitam, ne ulla cogitatio ultra, ne longior cupiditas, ne tamquam maritum,
sed tamquam matrimonium ament. numerum liberorum finire aut quemquam ex
agnatis necare flagitium habetur, plusque ibi boni mores valent quam alibi
bonae leges.
20.
in omni domo nudi ac sordidi in hos artus, in haec corpora, quae miramur,
excrescunt. sua quemque mater uberibus alit, nec ancillis ac nutricibus
delegantur. dominum ac servum nullis educationis deliciis dignoscas: inter
eadem pecora, in eadem humo degunt, donec aetas separet ingenuos, virtus
agnoscat.
sera iuvenum venus,
eoque inexhausta pubertas. nec virgines festinantur; eadem iuventa, similis
proceritas: pares validaeque miscentur, ac robora parentum liberi referunt.
sororum filiis idem
apud avunculum qui apud patrem honor. quidam sanctiorem artioremque hunc
nexum sanguinis arbitrantur et in accipiendis obsidibus magis exigunt,
tamquam et animum firmius et domum latius teneant. heredes tamen successoresque
sui cuique liberi, et nullum testamentum. si liberi non sunt, proximus
gradus in possessione fratres, patrui, avunculi. quanto plus propinquorum,
quanto maior affinium numerus, tanto gratiosior senectus; nec ulla orbitatis
pretia.
21.
suscipere tam inimicitias seu patris seu propinqui quam amicitias necesse
est; nec implacabiles durant; luitur enim etiam homicidium certo armentorum
ac pecorum numero recipitque satisfactionem universa domus, utiliter in
publicum, quia periculosiores sunt inimicitiae iuxta libertatem.
convictibus et hospitiis
non alia gens effusius indulget. quemcumque mortalium arcere tecto nefas
habetur; pro fortuna quisque apparatis epulis excipit. cum defecere, qui
modo hospes fuerat, monstrator hospitii et comes; proximam domum non invitati
adeunt. nec interest: pari humanitate accipiuntur. notum ignotumque quantum
ad ius hospitis nemo discernit. abeunti, si quid poposcerit, concedere
moris; et poscendi in vicem eadem facilitas. gaudent muneribus, sed nec
data imputant nec acceptis obligantur. [victus inter hospites communis.]
22.
statim e somno, quem plerumque in diem extrahunt, lavantur, saepius calida,
ut apud quos plurimum hiems occupat. lauti cibum capiunt: separatae singulis
sedes et sua cuique mensa. tum ad negotia nec minus saepe ad convivia
procedunt armati. diem noctemque continuare potando nulli probrum. crebrae,
ut inter vinolentos, rixae raro conviciis, saepius caede et vulneribus
transiguntur. sed et de reconciliandis invicem inimicis et iungendis affinitatibus
et asciscendis principibus, de pace denique ac bello plerumque in conviviis
consultant, tamquam nullo magis tempore aut ad simplices cogitationes
pateat animus aut ad magnas incalescat. gens non astuta nec callida aperit
adhuc secreta pectoris licentia loci; ergo detecta et nuda omnium mens.
postera die retractatur, et salva utriusque temporis ratio est: deliberant,
dum fingere nesciunt, constituunt, dum errare non possunt.
23.
potui humor ex hordeo aut frumento, in quandam similitudinem vini corruptus;
proximi ripae et vinum mercantur. cibi simplices, agrestia poma, recens
fera aut lac concretum: sine apparatu, sine blandimentis expellunt famem.
adversus sitim non eadem temperantia. si indulseris ebrietati suggerendo
quantum concupiscunt, haud minus facile vitiis quam armis vincentur.
24.
genus spectaculorum unum atque in omni coetu idem: nudi iuvenes, quibus
id ludicrum est, inter gladios se atque infestas frameas saltu iaciunt.
exercitatio artem paravit, ars decorem, non in quaestum tamen aut mercedem:
quamvis audacis lasciviae pretium est voluptas spectantium.
aleam, quod mirere,
sobrii inter seria exercent, tanta lucrandi perdendive temeritate, ut,
cum omnia defecerunt, extremo ac novissimo iactu de libertate ac de corpore
contendant. victus voluntariam servitutem adit; quamvis iuvenior, quamvis
robustior, alligari se ac venire patitur. ea est in re prava pervicacia,
ipsi fidem vocant. servos condicionis huius per commercia tradunt, ut
se quoque pudore victoriae exsolvant.
25.
ceterum servis non in nostrum morem, descriptis per familiam ministeriis,
utuntur: suam quisque sedem, suos penates regit. frumenti modum dominus
aut pecoris aut vestis ut colono iniungit, et servus hactenus paret: cetera
domus officia uxor ac liberi exsequuntur. verberare servum ac vinculis
et opere coercere rarum: occidere solent, non disciplina et severitate,
sed impetu et ira, ut inimicum, nisi quod impune est.
liberti non multum
supra servos sunt, raro aliquod momentum in domo, numquam in civitate,
exceptis dumtaxat iis gentibus quae regnantur. ibi enim et super ingenuos
et super nobiles ascendunt: apud ceteros impares libertini libertatis
argumentum sunt.
26.
faenus agitare et in usuras extendere ignotum; ideoque magis servatur
quam si vetitum esset. agri pro numero cultorum ab universis in vicem
occupantur, quos mox inter se secundum dignationem partiuntur; facilitatem
partiendi camporum spatia praestant. arva per annos mutant, et superest
ager. nec enim cum ubertate et amplitudine soli labore contendunt, ut
pomaria conserant et prata separent et hortos rigent: sola terrae seges
imperatur. unde annum quoque ipsum non in totidem digerunt species: hiems
et ver et aestas intellectum ac vocabula habent, autumni perinde nomen
ac bona ignorantur.
27.
funerum nulla ambitio: id solum observatur ut corpora clarorum virorum
certis lignis crementur. struem rogi nec vestibus nec odoribus cumulant:
sua cuique arma, quorundam igni et equus adicitur. sepulcrum caespes erigit:
monumentorum arduum et operosum honorem ut gravem defunctis aspernantur.
lamenta ac lacrimas cito, dolorem et tristitiam tarde ponunt. feminis
lugere honestum est, viris meminisse.
[pars II: de singularum
gentium institutis et ritibus.]
haec in commune de
omnium Germanorum origine ac moribus accepimus; nunc singularum gentium
instituta ritusque quatenus differant, quaeque nationes e Germania in
Gallias commigraverint, expediam.
28.
validiores olim Gallorum res fuisse summus auctorum divus Iulius tradit;
eoque credibile est etiam Gallos in Germaniam transgressos. quantulum
enim amnis obstabat quominus, ut quaeque gens evaluerat, occuparet permutaretque
sedes promiscuas adhuc et nulla regnorum potentia divisas? igitur inter
Hercyniam silvam Rhenumque et Moenum amnes Helvetii, ulteriora Boii, Gallica
utraque gens, tenuere. manet adhuc Boihaemi nomen significatque loci veterem
memoriam quamvis mutatis cultoribus. sed utrum Aravisci in Pannoniam ab
Osis, Germanorum natione, an Osi ab Araviscis in Germaniam commigraverint,
cum eodem adhuc sermone institutis moribus utantur, incertum est, quia
pari olim inopia ac libertate eadem utriusque ripae bona malaque erant.
Treveri et Nervii
circa affectationem Germanicae originis ultro ambitiosi sunt, tamquam
per hanc gloriam sanguinis a similitudine et inertia Gallorum separentur.
ipsam Rheni ripam haud dubie Germanorum populi colunt, Vangiones, Triboci,
Nemetes. ne Ubii quidem, quamquam Romana colonia esse meruerint ac libentius
Agrippinenses conditoris sui nomine vocentur, origine erubescunt, transgressi
olim et experimento fidei super ipsam Rheni ripam collocati, ut arcerent,
non ut custodirentur.
29.
omnium harum gentium virtute praecipui Batavi non multum ex ripa, sed
insulam Rheni amnis colunt, Chattorum quondam populus et seditione domestica
in eas sedes transgressus, in quibus pars Romani imperii fierent. manet
honos et antiquae societatis insigne; nam nec tributis contemnuntur nec
publicanus atterit: exempti oneribus et collationibus et tantum in usum
proeliorum sepositi, velut tela atque arma, bellis reservantur.
est in eodem obsequio
et Mattiacorum gens; protulit enim magnitudo populi Romani ultra Rhenum
ultraque veteres terminos imperii reverentiam. ita sede finibusque in
sua ripa, mente animoque nobiscum agunt, cetera similes Batavis, nisi
quod ipso adhuc terrae suae solo et caelo acrius animantur.
non numeraverim inter
Germaniae populos, quamquam trans Rhenum Danuviumque consederint, eos
qui decumates agros exercent: levissimus quisque Gallorum et inopia audax
dubiae possessionis solum occupavere; mox limite acto promotisque praesidiis
sinus imperii et pars provinciae habentur.
30.
ultra hos Chatti initium sedis ab Hercynio saltu incohant, non ita effusis
ac palustribus locis ut ceterae civitates in quas Germania patescit, durant
siquidem colles, paulatim rarescunt, et Chattos suos saltus Hercynius
prosequitur simul atque deponit.
duriora genti corpora,
stricti artus, minax vultus et maior animi vigor. multum, ut inter Germanos,
rationis ac sollertiae: praeponere electos, audire praepositos, nosse
ordines, intellegere occasiones, differre impetus, disponere diem, vallare
noctem, fortunam inter dubia, virtutem inter certa numerare, quodque rarissimum
nec nisi Romanae disciplinae concessum, plus reponere in duce quam in
exercitu.
omne robur in pedite,
quem super arma ferramentis quoque et copiis onerant: alios ad proelium
ire videas, Chattos ad bellum. rari excursus et fortuita pugna. equestrium
sane virium id proprium, cito parare victoriam, cito cedere: velocitas
iuxta formidinem, cunctatio propior constantiae est.
31.
et aliis Germanorum populis usurpatum raro et privata cuiusque audentia
apud Chattos in consensum vertit, ut primum adoleverint, crinem barbamque
submittere, nec nisi hoste caeso exuere votivum obligatumque virtuti oris
habitum. super sanguinem et spolia revelant frontem, seque tum demum pretia
nascendi rettulisse dignosque patria ac parentibus ferunt; ignavis et
imbellibus manet squalor. fortissimus quisque ferreum insuper anulum (ignominiosum
id genti) velut vinculum gestat, donec se caede hostis absolvat. plurimis
Chattorum hic placet habitus, iamque canent insignes et hostibus simul
suisque monstrati. omnium penes hos initia pugnarum; haec prima semper
acies, visu nova; nam ne in pace quidem vultu mitiore mansuescunt. nulli
domus aut ager aut aliqua cura: prout ad quemque venere, aluntur, prodigi
alieni, contemptores sui, donec exsanguis senectus tam durae virtuti impares
faciat.
32.
proximi Chattis certum iam alveo Rhenum quique terminus esse sufficiat
Usipi ac Tencteri colunt. Tencteri super solitum bellorum decus equestris
disciplinae arte praecellunt, nec maior apud Chattos peditum laus quam
Tencteris equitum. sic instituere maiores, posteri imitantur. hi lusus
infantium, haec iuvenum aemulatio: perseverant senes. inter familiam et
penates et iura successionum equi traduntur: excipit filius, non ut cetera,
maximus natu, sed prout ferox bello et melior.
33.
iuxta Tencteros Bructeri olim occurrebant: nunc Chamavos et Angrivarios
immigrasse narratur, pulsis Bructeris ac penitus excisis vicinarum consensu
nationum, seu superbiae odio seu praedae dulcedine seu favore quodam erga
nos deorum; nam ne spectaculo quidem proelii invidere. super sexaginta
milia non armis telisque Romanis, sed, quod magnificentius est, oblectationi
oculisque ceciderunt. maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri,
at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare
fortuna maius potest quam hostium discordiam.
34.
Angrivarios et Chamavos a tergo Dulgubnii et Chasuarii cludunt aliaeque
gentes haud perinde memoratae, a fronte Frisii excipiunt. maioribus minoribusque
Frisiis vocabulum est ex modo virium. utraeque nationes usque ad Oceanum
Rheno praetexuntur ambiuntque immensos insuper lacus et Romanis classibus
navigatos. ipsum quin etiam Oceanum illa temptavimus: et superesse adhuc
Herculis columnas fama vulgavit, sive adiit Hercules, seu quicquid ubique
magnificum est, in claritatem eius referre consensimus. nec defuit audentia
Druso Germanico, sed obstitit Oceanus in se simul atque in Herculem inquiri.
mox nemo temptavit, sanctiusque ac reverentius visum de actis deorum credere
quam scire.
35.
hactenus in occidentem Germaniam novimus; in septentrionem ingenti flexu
redit. ac primo statim Chaucorum gens, quamquam incipiat a Frisiis ac
partem litoris occupet, omnium quas exposui gentium lateribus obtenditur,
donec in Chattos usque sinuetur. tam immensum terrarum spatium non tenent
tantum Chauci sed et implent, populus inter Germanos nobilissimus quique
magnitudinem suam malit iustitia tueri. sine cupiditate, sine impotentia,
quieti secretique nulla provocant bella, nullis raptibus aut latrociniis
populantur. id praecipuum virtutis ac virium argumentum est, quod, ut
superiores agant, non per iniurias assequuntur; prompta tamen omnibus
arma ac, si res poscat, exercitus, plurimum virorum equorumque; et quiescentibus
eadem fama.
36.
in latere Chaucorum Chattorumque Cherusci nimiam ac marcentem diu pacem
illacessiti nutrierunt: idque iucundius quam tutius fuit, quia inter impotentes
et validos falso quiescas: ubi manu agitur, modestia ac probitas nomina
superioris sunt. ita qui olim boni aequique Cherusci, nunc inertes ac
stulti vocantur; Chattis victoribus fortuna in sapientiam cessit. tracti
ruina Cheruscorum et Fosi, contermina gens, adversarum rerum ex aequo
socii sunt, cum in secundis minores fuissent.
37.
eundem Germaniae sinum proximi Oceano Cimbri tenent, parva nunc civitas,
sed gloria ingens. veterisque famae lata vestigia manent, utraque ripa
castra ac spatia, quorum ambitu nunc quoque metiaris molem manusque gentis
et tam magni exitus fidem.
sescentesimum et quadragesimum
annum urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita sunt arma Caecilio
Metello ac Papirio Carbone consulibus. ex quo si ad alterum imperatoris
Traiani consulatum computemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur:
tam diu Germania vincitur. medio tam longi aevi spatio multa in vicem
damna. non Samnis, non Poeni, non Hispaniae Galliaeve, ne Parthi quidem
saepius admonuere: quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas.
quid enim aliud nobis quam caedem Crassi, amisso et ipse Pacoro, infra
Ventidium deiectus Oriens obiecerit? at Germani Carbone et Cassio et Scauro
Aurelio et Servilio Caepione Maximoque Mallio fusis vel captis quinque
simul consulares exercitus populo Romano, Varum tresque cum eo legiones
etiam Caesari abstulerunt; nec impune C. Marius in Italia, divus Iulius
in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus perculerunt;
mox ingentes C. Caesaris minae in ludibrium versae. inde otium, donec
occasione discordiae nostrae et civilium armorum expugnatis legionum hibernis
etiam Gallias affectavere; ac rursus pulsi inde proximis temporibus triumphati
magis quam victi sunt.
38.
nunc de Suebis dicendum est, quorum non una ut Chattorum Tencterorumve
gens; maiorem enim Germaniae partem obtinent, propriis adhuc nationibus
nominibusque discreti, quamquam in commune Suebi vocentur. insigne gentis
obliquare crinem nodoque substringere: sic Suebi a ceteris Germanis, sic
Sueborum ingenui a servis separantur. in aliis gentibus seu cognatione
aliqua Sueborum seu, quod saepius accidit, imitatione, rarum et intra
iuventae spatium, apud Suebos usque ad canitiem horrentem capillum retro
sequuntur, ac saepe in ipso vertice religant; principes et ornatiorem
habent. ea cura formae, sed innoxia; neque enim ut ament amenturve, in
altitudinem quandam et terrorem adituri bella compti hostium oculis ornantur.
39.
vetustissimos se nobilissimosque Sueborum Semnones memorant; fides antiquitatis
religione firmatur. stato tempore in silvam auguriis patrum et prisca
formidine sacram omnes eiusdem sanguinis populi legationibus coeunt caesoque
publice homine celebrant barbari ritus horrenda primordia. est et alia
luco reverentia: nemo nisi vinculo ligatus ingreditur, ut minor et potestatem
numinis prae se ferens. si forte prolapsus est, attolli et insurgere haud
licitum: per humum evolvuntur. eoque omnis superstitio respicit, tamquam
inde initia gentis, ibi regnator omnium deus, cetera subiecta atque parentia.
adicit auctoritatem fortuna Semnonum: centum pagi iis habitantur, magnoque
corpore efficitur ut se Sueborum caput credant.
40.
contra Langobardos paucitas nobilitat: plurimis ac valentissimis nationibus
cincti non per obsequium, sed proeliis et periclitando tuti sunt. Reudigni
deinde et Aviones et Anglii et Varini et Eudoses et Suardones et Nuitones
fluminibus aut silvis muniuntur. nec quicquam notabile in singulis, nisi
quod in commune Nerthum, id est Terram matrem, colunt eamque intervenire
rebus hominum, invehi populis arbitrantur. est in insula Oceani castum
nemus, dicatumque in eo vehiculum, veste contectum; attingere uni sacerdoti
concessum. is adesse penetrali deam intellegit vectamque bubus feminis
multa cum veneratione prosequitur. laeti tunc dies, festa loca, quaecumque
adventu hospitioque dignatur. non bella ineunt, non arma sumunt; clausum
omne ferrum; pax et quies tunc tantum nota, tunc tantum amata, donec idem
sacerdos satiatam conversatione mortalium deam templo reddat. mox vehiculum
et vestis et, si credere velis, numen ipsum secreto lacu abluitur. servi
ministrant, quos statim idem lacus haurit. arcanus hinc terror sanctaque
ignorantia quid sit illud, quod tantum perituri vident.
41.
et haec quidem pars Sueborum in secretiora Germaniae porrigitur: propior,
ut, quo modo paulo ante Rhenum, sic nunc Danuvium sequar, Hermundurorum
civitas, fida Romanis; eoque solis Germanorum non in ripa commercium,
sed penitus atque in splendidissima Raetiae provinciae colonia. passim
et sine custode transeunt; et cum ceteris gentibus arma modo castraque
nostra ostendamus, his domos villasque patefecimus non concupiscentibus.
in Hermunduris Albis oritur, flumen inclutum et notum olim; nunc tantum
auditur.
42.
iuxta Hermunduros Naristi ac deinde Marcomani et Quadi agunt. praecipua
Marcomanorum gloria viresque, atque ipsa etiam sedes pulsis olim Boiis
virtute parta. nec Naristi Quadive degenerant. eaque Germaniae velut frons
est, quatenus Danuvio peragitur. Marcomanis Quadisque usque ad nostram
memoriam reges manserunt ex gente ipsorum, nobile Marobodui et Tudri genus
(iam et externos patiuntur), sed vis et potentia regibus ex auctoritate
Romana. raro armis nostris, saepius pecunia iuvantur, nec minus valent.
43.
retro Marsigni, Cotini, Osi, Buri terga Marcomanorum Quadorumque claudunt.
e quibus Marsigni et Buri sermone cultuque Suebos referunt: Cotinos Gallica,
Osos Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod tributa patiuntur.
partem tributorum Sarmatae, partem Quadi ut alienigenis imponunt: Cotini,
quo magis pudeat, et ferrum effodiunt.
omnesque hi populi
pauca campestrium, ceterum saltus et vertices montium insederunt. dirimit
enim scinditque Suebiam continuum montium iugum, ultra quod plurimae gentes
agunt, ex quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures civitates diffusum.
valentissimas nominasse sufficiet: Harios, Helveconas, Manimos, Helisios,
Nahanarvalos.
apud Nahanarvalos
antiquae religionis lucus ostenditur. praesidet sacerdos muliebri ornatu,
sed deos interpretatione Romana Castorem Pollucemque memorant. ea vis
numini, nomen Alcis. nulla simulacra, nullum peregrinae superstitionis
vestigium; ut fratres tamen, ut iuvenes venerantur.
ceterum Harii super
vires, quibus enumeratos paulo ante populos antecedunt, truces insitae
feritati arte ac tempore lenocinantur: nigra scuta, tincta corpora; atras
ad proelia noctes legunt ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus
terrorem inferunt, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum aspectum;
nam primi in omnibus proeliis oculi vincuntur.
44.
trans Lugios Gotones regnantur, paulo iam adductius quam ceterae Germanorum
gentes, nondum tamen supra libertatem. protinus deinde ab Oceano Rugii
et Lemovii; omniumque harum gentium insigne rotunda scuta, breves gladii
et erga reges obsequium.
Suionum hinc civitates,
ipso in Oceano, praeter viros armaque classibus valent. forma navium eo
differt, quod utrimque prora paratam semper appulsui frontem agit. nec
velis ministrant nec remos in ordinem lateribus adiungunt: solutum, ut
in quibusdam fluminum, et mutabile, ut res poscit, hinc vel illinc remigium.
est apud illos et opibus honos, eoque unus imperitat, nullis iam exceptionibus,
non precario iure parendi. nec arma, ut apud ceteros Germanos, in promiscuo,
sed clausa sub custode, et quidem servo, quia subitos hostium incursus
prohibet Oceanus, otiosae porro armatorum manus facile lasciviunt: enimvero
neque nobilem neque ingenuum, ne libertinum quidem armis praeponere regia
utilitas est.
45.
trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope immotum, quo cingi cludique
terrarum orbem hinc fides, quod extremus cadentis iam solis fulgor in
ortus edurat adeo clarus ut sidera hebetet; sonum insuper emergentis audiri
formasque equorum et radios capitis aspici persuasio adicit. illuc usque
- et fama vera - tantum natura.
ergo iam dextro Suebici
maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus ritus habitusque Sueborum,
lingua Britannicae propior. matrem deum venerantur. insigne superstitionis
formas aprorum gestant: id pro armis omniumque tutela securum deae cultorem
etiam inter hostes praestat. rarus ferri, frequens fustium usus. frumenta
ceterosque fructus patientius quam pro solita Germanorum inertia laborant.
sed et mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum vocant,
inter vada atque in ipso litore legunt. nec quae natura quaeve ratio gignat,
ut barbaris, quaesitum compertumve; diu quin etiam inter cetera eiectamenta
maris iacebat, donec luxuria nostra dedit nomen. ipsis in nullo usu: rude
legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes accipiunt. sucum tamen
arborum esse intellegas, quia terrena quaedam atque etiam volucria animalia
plerumque interlucent, quae implicata humore mox durescente materia cluduntur.
fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi tura balsamaque
sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse crediderim, quae vicini
solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi
tempestatum in adversa litora exundant. si naturam sucini admoto igni
temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam pinguem et olentem;
mox ut in picem resinamve lentescit.
Suionibus Sithonum
gentes continuantur. cetera similes uno differunt, quod femina dominatur:
in tantum non modo a libertate sed etiam a servitute degenerant.
46.
hic Suebiae finis. Peucinorum Venethorumque et Fennorum nationes Germanis
an Sarmatis ascribam dubito. quamquam Peucini, quos quidam Bastarnas vocant,
sermone cultu, sede ac domiciliis ut Germani agunt. sordes omnium ac torpor
procerum. conubiis mixtis nonnihil in Sarmatarum habitum foedantur.
Venethi multum ex
moribus traxerunt; nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium
erigitur latrociniis pererrant. hi tamen inter Germanos potius referuntur,
quia et domos figunt et scuta gestant et pedum usu et pernicitate gaudent:
quae omnia diversa Sarmatis sunt in plaustro equoque viventibus.
Fennis mira feritas,
foeda paupertas: non arma, non equi, non penates; victui herba, vestitui
pelles, cubile humus: solae in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus
asperant. idemque venatus viros pariter ac feminas alit; passim enim comitantur
partemque praedae petunt. nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium
quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur: huc redeunt iuvenes, hoc senum
receptaculum. sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, illaborare
domibus, suas alienasque fortunas spe metuque versare: securi adversus
homines, securi adversus deos rem difficillimam assecuti sunt, ut illis
ne voto quidem opus esset.
cetera iam fabulosa:
Hellusios et Oxionas ora hominum vultusque, corpora atque artus ferarum
gerere: quod ego ut incompertum in medium relinquam.
|